Symbolum Athanasii de Fide Catholica: Quicumque vult - ΣΥΜΒΟΛΟΝ ΤΟΥ ΑΓΙΟΥ ΑΘΑΝΑΣΙΟΥ: Εἴ τις θέλει...

3 years ago
102

Symbolum Athanasii de Fide Catholica: Quicumque vult - ΣΥΜΒΟΛΟΝ ΤΟΥ ΑΓΙΟΥ ΑΘΑΝΑΣΙΟΥ: Εἴ τις θέλει confirmatum est per EUGENII PP. IV magisterium in acta SS. Oecumenici Concilii Florentini, sess. viii, ex bulla "Exultate Deo" 22 nov. 1439.

Fontes: MIGNE PG XXVIII , Col. 1581-1584; Cf. documenta: https://www.slideshare.net/ProVaticanus/symbolum-athanasii

https://www.google.com/books/edition/S_P_N_Athanasii_Archiepiscopi_Alexandrin/zdVvaI5fQRQC?hl=en&gbpv=1&dq=Σύμβολον+τοῦ+ἁγίου+Ἀθανασίου.++symbolum+athanasii&pg=PA1581&printsec=frontcover

Quicunque vult salvus esse: ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem.
Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit: absque dubio in aeternum peribit.
Fides autem catholica haec est: ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in Unitate veneremur;
Neque confundentes personas: neque substantiam separantes.
Alia est enim persona Patris: alia Filii: alia Spiritus Sancti.
Sed Patris et Filii et Spiritus Sancti una est divinitas: aequalis gloria, coaeterna maiestas.
Qualis Pater: talis Filius: talis [et] Spiritus Sanctus.
Increatus Pater: increatus Filius: increatus [et] Spiritus Sanctus.
Immensus Pater: immensus filius: immensus [et] Spiritus Sanctus.
Aeternus Pater: aeternus Filius: aeternus [et] Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres aeterni: sed unus aeternus.
Sicut non tres increati: nec tres immensi: sed unus increatus: et unus immensus.
Similiter omnipotens Pater: omnipotens Filius: omnipotens [et] Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres omnipotentes: sed unus omnipotens.
Ita deus Pater: deus Filius: deus [et] Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres dii: sed unus est Deus.
Ita dominus Pater: dominus Filius: dominus [et] Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres domini: sed unus [est] Dominus.
Quia sicut singulatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri, Christiana veritate compellimur:
Ita tres deos, aut [tres] dominos dicere, catholica religione prohibemur.
Pater a nullo est factus: nec creatus, nec genitus.
Filius a Patre solo est: non factus, nec creatus: sed genitus.
Spiritus Sanctus a Patre et filio: non factus, nec creatus, nec genitus: sed procedens.
Unus ergo Pater, non tres patres: unus Filius, non tres filii: unus Spiritus Sanctus, non tres spiritus sancti.
Et in hac Trinitate nihil prius, aut posterius: nihil maius, aut minus.
Sed totae tres personae coaeternae sibi sunt, et coaequales.
Ita, ut per omnia, sicut iam supra dictum est: et Unitas in Trinitate, et Trinitas in Unitate, venerenda sit.
Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat.
Sed necessarium est ad aeternam salutem: ut incarnationem quoque Domini nostri Iesu Christi fideliter credat.
Est ergo fides recta, ut credamus et confiteamur: quod Dominus noster Iesus Christus Dei Filius, Deus [pariter] et homo est;
Deus [est] ex substantia Patris, ante secula genitus: et homo ex substantia matris, in seculo natus.
Perfectus Deus: perfectus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens.
Aequalis Patri secundum divinitatem: minor Patre secundum humanitatem.
Qui licet Deus sit et homo; non duo tamen, sed unus est Christus.
Unus autem, non conversione divinitatis in carnem: sed assumptione humanitatis in Deum.
Unus omnino; non confusione substantiae: sed unitate personae.
Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: ita Deus et homo unus est Christus.
Qui passus est pro nostra salute: descendit ad inferos: tertia die resurrexit a mortuis.
Ascendit ad [in] cœlos: sedet ad dexteram [Dei] Patris [omnipotentis].
Inde venturus [est] iudicare vivos et mortuos.
Ad cuius adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis;
Et reddituri sunt de factis propriis rationem.
Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam: qui vero mala, in ignem aeternum.
Haec est fides catholicae: quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.

Agimus tibi gratias Deo per attributiones pro bono operibus
Piotr Arseniuk et Feliks Nowowiejski - "Organ Symphony no. 6 (I. Preludio)" et Konstantini Krystallis "Organ Prelude no.3 In G-minorG-moll (Original Composition) atque Organ Prelude no.1 in D minorD-moll (Original Composition)".

#Faith #AthanasianCreed #LatinGreek

http://patreon.com/ProVaticanus

Loading comments...